- BALSAMON Theodorus
- BALSAMON Theodorusprimum Diaconus Sanctiss. Dei Magnae Ecclesiae Constantinopolit. Nomophylax et Chartophylax, praeterea πρῶτος Βλαχερνᾶν, primus Blachernarum: postea Theopoleos sive Magnae Antiochiae, totiusque Orientis Patriarcha, floruit in fine saeculi XII. et principio saeculi XIII. Iussu Imperatoris Emanuelis Comneni et Patriarchae Constantinop. Michaelis Anchiali, composuit Expositionem sacrorum et divinorum Canonum, Sandtorum et celebratissimorum Apostolorum et sanctarum Oecumenicarum Synodorum ac etiam localium et particularium et reliquorum sanctorum Patrum, praeterea earum legum, quae sitae sunt in quatuordecim titulis positis in principio Canonum, ut sciatur, quae inusu sint, ut habet operis inscriptio. Vide Praefationem, quam Commentariis suis seu Scholiis, ut ipse vocat, praemisit. Prodiit opus Graece et Latine Parisiis A. C. 1620. ex interpretatione Gentiani Herveti Galli; in qua tamen editione illa est interpolata. Praeterea edidit Meditata de Patriarcharum privilegiis et Responsiones ad Marcum Patriarch. Alexandrinum μελέτας ἄτοι ἀπικρίσεις, ut ipse vocat, quae exstant in Tomo I. Iuris Graeco-Rom. Leunclavii a Frehero editi l. 7. ob quae, ut et ob Scholia, Romanis minus fuit acceptus. Hinc in eum toties debacchari videas Baronium, Tom. XII. Annal. A. C. 1191. §. 49. et 62. causatum; odiô illum Romanam Ecclesiam prosequi, eo quod post captam Latinis Constantinopol. acceperit illa Patriarcham Latinum In quo tamen sibi ipsi contradicit §. 62. ubi Meditata illa seu Responsa de priv. Patriarch. scripta esse refert bienniô antequam Constantinop. caperetur. Vide eum d. anno §. 49. unde disces, causas aversi a Latina Ecclesia animi eius fuisse, caelibattum Ecclesiae Occid. in Clericis, Ieiunium Sabbathinum, Monarchiam Papae, alia: quam ob causam Schismaticus appellatur passim, vide quoque Allatium de Cons. perpet. Eccl. Orient. et Occid l. 2. c. 13. §. 4. p. 703. Sed et eidem restituerunt Viri docti opusculum, quod, sub Paratitlorum nomine, Auctore praetermissô Latine ediderat Leunclavius, de quo vide infra, in voce Paratitla, et plura hanc in rem apud Fabrottum princip. Notarum ad hanc Collectionem, in Biblioth. Iuris Canon. Vet. p. 1377. Iustellum fil. Praefat. eiusdem Biblioth. sub fin. et Gerhard. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. num. 339. et seqq. Oxonii nova Editio Collectionis, ex MSS. Biblioth. Basiliensis insigni accessione aucta, adornatur, Carolus Patin. Relation Historiq. 2. Vide etiam Theodorus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.